EN CE MOMENT
Division de la Formation des Personnels

A la Une Droite

Ceci est l’article "A la Une Droite"




Et quoniam inedia gravi adflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus adsueti. circumstetere igitur hoc munimentum per triduum et trinoctium et cum neque adclivitas ipsa sine discrimine adiri letali, nec cuniculis quicquam geri posset, nec procederet ullum obsidionale commentum, maesti excedunt postrema vi subigente maiora viribus adgressuri.

Hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux ante edictus per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati ad praesidia descivere Romana. absque ullo egressus effectu deinde tabescebat immobilis.

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M’. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit ? quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit ? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale ; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

Eduscol

CONTACT

DFP
Rectorat de Guyane
Site de Troubiran
BP 6011 - 97306 Cayenne CEDEX

Standard : 0594 27 20 00

Secrétaire 0594 27 19 94
Fax dfp 0594 27 19 70

dfp@ac-guyane.fr


©2020 Académie de la Guyane - Tous droits réservés | Mentions légales